Epistola ad Hebraeos*

Caput 1: Versus 5

Hodie.Ne praeterita generatio videretur, dixit hodie. Quanquam enim possit etiam ille dies intelligi, quo Christus secundum hominem natus est, tamen quiahodiepraesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum est quidquam quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed praesens tantum: quia quidquid aeternum est, semper est: divinius accipitur de sempiterna generatione sapientiae Dei, quam fides sincerissima et catholica praedicat.Ego ero illi.Id est, honorem illius, vel illi homini de virgine nascituro. Potest tamen et secundum carnem hoc accipi dictum, etenim caro communicat altioribus, sicut et divinitas humilibus.
(* Traductions européennes)